Eodem die Johannes horne 2o die legitime vocatus ad sectam Willelmi Dog Non comparuit Ideo precipitur sergeando quod capiat districtum ab eodem et cetera Et quod premuniat eundem ad xx s' curiam legalem tanquam ad tercium diem processus
fresal / nota Die xxviijo mensis marcij anno Domini et cetera lxxiiijto georgius fresal accusatus per balliuos de iniusta percussione lesione alexandri chavmer vnius sergeandorum suum officium excercentis posuit se in voluntate balliuorum de premissis Ideo adiudicatur in amerciamento curie Item dictus georgius et Ranaldus falconarius quilibet in amerciamento pro perturbacione adinuicem prout de liberatum fuit per assisam et cetera
Mariota quhithude at vxor thome mar fabri convicte per assisam de perturbacione adinuicem ipsarum quelibet in amerciamento
Irvyn pelliparius Iniungitur alexandro goldsmyth per balliuos ad probandum legitime hodie ad octo si dies ipsa iuridicus fuerit quod certa bona videlicet xxvj pelles et x vlne panni clamata per Johannem Irvyn pelliparium poni sub arresta racione vnius barelle salmonum debit' eidem per generem ipsius aljcuius ut asserit sunt bona / nota sunt bona ipsius propria bona dicti alexandri
Iniungitur henrico poilson ad probandum cum duobus fidelibus hominibus insuspectis die veneris proximo futuro quod deliberavit patricio stiklaw sex solidos grossorum monete flandrie clamat' per eundem patricium henricum de quibus non optinuit solucionem quo quidem die veneris adueniente prefatus henricus comparens cum Roberto vchtirles et Roberto burnat coram ballivis in presencia dicti patricij stiklaw probauit et deposuit per Juramentum henrici et dictorum Roberti et Roberti per ipsum productorum in omnibus ut prescribitur Et ideo adiudicatur in amerciamento curie dictus patricius pro iniusta detencione supradicte summe vj li' g' ad satisfaciendum infra terminum