Subscripti electi sunt et Jurati in communes consiliarios huius burgi pro anno presenti Ricardus de Kyntor Johannes de marr Andreas scherar alexander meignes thomas fiffe Dauid colison Dauid symson Adam de crafurd Johannes Wormot Willelmus hay Dauid mathoson Walterus morison Robertus blindsel alexander trail gilbertus morison alexander chavmer de murthil thomas prat
Ricardus Kintor Johannes marr' Matheus fichet Dauid symson alexander howison gilbertus de camera Dauid mathoson Willelmus malisson Robertus prat Johannes androson Alexander de camera alexander rede Adam crafurde Andreas murray et Johannes glenmalvyn
Eodem die venerabilis in Christo pater dominus Willelmus evyot Abbas de Deer' protestatus fuit quod quicquid predicta assisa deliberaret penes deseruicionem breuis Inquisicionis Regij part concernentis terras quondam Johannis voket Jacentes in vico furcarum et cetera clamatas per magistrum Willelmum voket fratrem germanum dicti quondam Johannis non cedat sibi in preiudicium Juris sui terrarum predictarum in futuris
Item eodem die Breue Inquisicionis magistri Willelmi Voket Respectuatur per assisam cum consensu venerabilis in christo patris Abbatis de Deer vnius parcium propter meliorem informacionem habendam vsque ad diem lune immediate post festum beati martini proximo futuro absque preiudicio alicuius partis
Item eodem die magister Alexander Vaus officialis aberdonensis nomine et ex parte capituli et capellanorum ecclesie cathedralis aberdonensis non consentiebat nec consentire volebat ad aliquam seu quamcumque continuacionem breuis Inquisicionis adeptis per magistrum Willelmum Voket quantum ad croftum clamatum per dictum magistrum Willelmum veluti in superiori protestacione contine