Showing 14716 to 14720 of 30393 results

Wenton preston Megota de Wentoune assedata Nicholai liel in amerciamento pro iniusta perturbacione et dispersione cristiane prestoune et tenetur emendare Et dicta cristiana in amerciamento pro perturbacione dicte megate et tenetur emendare eidem

ID: ARO-6-0215-07, Volume: 6, Page 215, Date: 1472-12-22

pennycuke Eodem die magister Johannes de pennycuke dedit philippum de Dunbrek sergeandum burgi plegium legalem quod non dampnabit Nicolaum liel per ipsum aut suam procuracionem preter quam Juris ordine Et modo consimili dictus nicholaus Inuenit thomam simson burgensem huius burgi plegium quod prefatus magister Johannes erit illesus de eodem nisi secundum exigenciam Juris

ID: ARO-6-0215-09, Volume: 6, Page 215, Date: 1472-12-22

scot Et dictus Duncanus in amerciamento quia iniuste perturbauit dictum Johannem in verbo et emendabit vt prius

ID: ARO-6-0215-11, Volume: 6, Page 215, Date: 1472-12-30

iniustam perturbacionem prefati magistri Johannis Vnde assisa desuper Jurata decreuit dictos Dauid et Andream et eosdem deliberauit fuisse et esse iniuste perturban' et convict' pro lesione eiusdem propter quod ipsorum quilibet in amerciamento curie adiudicatur et emendare eidem de dampno iuxta ordinacionem proborum pro huiusmodi perturbacione et lesione dicti magistri Johannis sub nocte veluti predictus fuit

ID: ARO-6-0215-12, Volume: 6, Page 216, Date: 1472-12-30

Curia balliuorum burgi de Aberdene tenta in pretorio per ballivos die quinto mensis Januarij anno et cetera lxxijo

ID: ARO-6-0216-05, Volume: 6, Page 216, Date: 1473-01-05