Showing 14106 to 14110 of 30393 results

clerk / Item Willelmus clerk super quem andreas simson' porrexit plegium in manibus Johannis Waus' vnius seriandorum huius burgi pro iniusta detencione ab eodem de xxxiij s' iiij d' pro quibus traxit ipsum plegium Johanni Wormot sepe vocatus et alexander de camera eius plegius ad intrandum ipsum ad respondendum dicto plegio non comparuit tanquam primo die huius processus et ideo precipitur seriando ad capiendum districtum de eo ad valorem octo solidorum et cetera teste curia

ID: ARO-6-0127-05, Volume: 6, Page 127, Date: 1470-11-28

glastir' Eodem die marioria glastir adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta perturbacione vxoris Dauid patrikson' et emendabit parti lese prout Jura volunt et ipse Dauid quitus ab omni perturbacione dicte mariorie et fractione sui hostij

ID: ARO-6-0128-02, Volume: 6, Page 128, Date: 1470-12-03

Andreas Walkar' adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta perturbacione domini thome andirson' capellani et emendabit sibi prout Jura volunt et vlterius adiudicatur pro fractione plegii capti inter ipsum et dictum dominum thomam et dedit Dauid mathouson' plegium legalem de nouo quod dictus dominus thomas erit indempnis de eo et parte sua tota aliter quam per viam Juris

ID: ARO-6-0128-03, Volume: 6, Page 128, Date: 1470-12-03

fergus' Fergusius predictus adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta perturbacione dicti thome maliceson' et emendabit parti lese prout Jura volunt

ID: ARO-6-0128-05, Volume: 6, Page 128, Date: 1470-12-03

Curia legalis huius burgi tenta per balliuos in pretorio eiusdem xmo die mensis Decembris anno Domini et cetera lxxmo quo die sectis vocatis et cetera

ID: ARO-6-0128-06, Volume: 6, Page 128, Date: 1470-12-10