Showing 14086 to 14090 of 30393 results

litstar' Eodem die cristinus litstar' cepit legittime probare hodie ad quindenam quod pater eius habuit duodecim cocliaria argentea de suis propriis bonis tempore obitus sui et hoc legittime probato ad diem prefixum relicta dicti patris sui deliberabit sibi dicta duodecim cocliaria predicto cristino tanquam legittimo heredis prefati patris sui et dicta relicta fatebant nouem de dictis cocliaribus

ID: ARO-6-0124-03, Volume: 6, Page 124, Date: 1470-10-28

Curia balliouorum huius burgi tenta in pretorio eiusdem quinto die mensis nouembris anno Domini et cetera lxxmo

ID: ARO-6-0124-06, Volume: 6, Page 124, Date: 1470-11-05

henricus Eodem die henricus hertwitson' super quem Willelmus de prestone porrexit plegium pro iniusta detencione ab eodem de duabus barellis salmonum mensure hamburgensis comparuit denegando dictam peticionem suam quare fuit deponitur ad assisam proborum hominum ad hoc iurat' que quidem assisa bene et mature auisata allegacionibus et racionibus vtriusque partis auditis et intellectis decreuit dictum henricum quitum de omni clameo dictarum duarum barellarum salmonum et ipsius Willelmi de prestone' pro perpetuo in futurum nomina assise Johannes de Knollis Dauid colyson Dauid simson' Walterus morison' gilbertus de Kintor Johannes Wormot cristinus litstar' thomas prat Johannes glenmalyn Johannes gillespy Jacobus craike

ID: ARO-6-0124-07, Volume: 6, Page 124, Date: 1470-11-05

hertwitson' Cosimili modo henricus hertwitson' dedit Ricardum de Kintor plegium legalem quod dictus Willelmus de prestone et omnes sibi adherentes erunt indempnes de eis aliter quam per viam Juris

ID: ARO-6-0125-02, Volume: 6, Page 125, Date: 1470-11-05

club Nicholayus club adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta perturbacione Johannis nicolson' et emendabit eidem prout Jura volunt

ID: ARO-6-0125-05, Volume: 6, Page 125, Date: 1470-11-07