Showing 13631 to 13635 of 30393 results

Xviijo die mensis septembris anno Domini quo supra Johannes clerk receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde huius burgi ad instanciam Dauy blabir' quia disponsauit filiam eius qui prestitit solitum Juramentum pro alijs dedit Ricardum de Kintor plegium

ID: ARO-6-0051-10, Volume: 6, Page 51, Date: 1471-09-18

Willelmus leys pellaparius receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde huius burgi ad instanciam alexandri goldsmitht quia disponsauit filiam dicti alexandri qui dedit v s' in alba bursa'sa' overwrites 'gi'. preposito qui prestitit Juramentum solitum

ID: ARO-6-0051-08, Volume: 6, Page 51, Date: 1471-09-18

ad faciendum summam predicti vini quantum debuerint in auro et argento iuxta ipsorum condiciones prefatis copin symundson' et Johanni de gent et huiusmodi resitacionibus pecierunt sigillum communione quo ad causas vtitur ad certificandum omnia ipsorum dicta in scriptis

ID: ARO-6-0050-06, Volume: 6, Page 51, Date: 1471-03-28

Omnibus hanc Cartam visuris vel audituris Ricardus forbes decanus ecclesie cathedralis de abirdene salutem Sciatis me pro salute animarum Jacobi scotorum Regis secundi et marie Regine contoralis sue et successorum suorum Necnon Alexandri setone' comite de huntlie domini de badenache et anime Elisabet comitisse vxoris sue Alexandri forbes de eodem parliamenti domini primi de forbes patris mei carissimi et Elisabet de Douglas vxoris sue nepotis germani carissime Jacobi scotorum Regis primi Jacobi quia quondam domini de forbes ac anime mee et matris mee carissime omnium quia duorum domini de forbes et successorum eorundem cognomina sanguinem et parentelam de forbes habencium et omni fidelium defunctorum dedisse concessisse assignasse et hac presenti carta mea imperpetuum confirmasse deo beate marie virgini sancto quia Johanni baptiste et omnibus sanctis priori et conuentui fratrum ordinis predicatorum burgi de Aberdene et suis successoribus assignatis meis in puram et perpetuam elimosinam vnum annuum Redditum decem librarum vsualis monete regie scocie annuatim exeuntem leuand' ac percipiend' de terris et firmis de futhas beg et de futhas mor' cum molendino eiusdem quibus deficientibus de toto dominio de futhas Jacente infra vicecomitatum de Abirdene mihi et assignatis meis concessis et donatis in excambium per nobilem virum Willelmum dominum de forbes pro terris de strathgeruy lothry et brigende Jacentibus in baronia de obyne infra dictum vicecomitatum et in manibus excellentisimi Jacobi scotorum Regis tercij resignat' et per eundem mihi assignatis meis concessis et donatis / faciendo inde dicti prior et conuentus eiusdem ibidem dimidia celebran' et imperpetuum celebraturi vnam misso solempnem de requie cum collecta speciali in qualibet missa pro fundatore cum nota omni die imperpetuum durature tam festinis quam alijs natiuitatis tamen resurrectionis ascencionis et sancti Johannis baptiste de beata virgine celebrabitur cum nota imperpetuum loco de requie et in alijs maioribus et iunioribus festis quibuscumque semper de requie nulla causis impedien' et finita missa executor officij ac conuentus ibidem residen' qui pro tempore fuerunt choro canente responsorium cum nota videlicet Memento mei deus quia ventus est vita mea cum vo de eodem videlicet de profundis thuzificet executor tumbam siue sepulturam Alexandri antedicti cum versu Requiem eternam Kyrieleyson' Christeleyson pater noster cum partibus et oracione pro anima fundatoris et aliarum animarum expressarum consuet' Et quod dicti prior et conuentus fuit astricti et obligati singulis annis eciam imperpetuum in vno Anniuersario de sancto spiritu pro prosperitate dicti Ricardi fundatoris in crastinum beati Johannis baptiste pro tempore vite sue et post eius obitum singulis annis imperpetuum vt de solempnes obsequias cum missa de requie die et tempore supra dictis solempniter celebrari cum diacono et subdiacono vt prenotatum est // Insuper voluit et ordinauit quod decem marce de annuo redditu predicto imperpetuum exponantur et conuertantur singulis annis imperpetuum pro vtilitate fabrice reparacione et edificacione loci predicti et non in alios vsus Et quod prepositus et balliui cum consilio burgi de Aberdene singulis annis recipiant computum de dictis priore et conuentu quod predicte decem marce conuertantur et exponantur in edificacione dicte ecclesie et loci tantum Quinque autem marce restan' ad como fratrum existencium et interessencium in exequus et missis cotidianis distribuantur et non ad alios vsus Item volo et ordino quod si predicti prior conuentus et successores sui in huiusmodi missa cum nota cotidie vt dicitur celebranda deficerint per quindecim dies quod tunc licebit domino de forbes pro tempore cognita cessione per maiores et notabiliores aut recognosci faciant huiusmodi annuum Redditum incontinen' in manibus suis vsque ad satisfactionem et perimplecionem missarum sic omissarum Et si per alios quindecim dies immediate sequen' eciam a missa sic celebranda deficerint quod tunc prepositus balliui et consules dicti burgi recognoscere faceant omnes et singulos annuos redditus predictis priori et conuentui et suis successoribus infra dictum burgum spectan' seu pertinen' et pro recognitis eosdem habeant et detineant vsque ad condignam perimplecionem et satisfactionem dictarum missarum Et si adhuc per quindecim dies alios a dicta missa cessauerint quod tunc licebit / ordinario Episcopo Aberdonensis pro tempore dictam fundacionem et donacionem a dictis priori et conuentu et successoribus suis omnio auferre et subtrahere et in alium locum transferre et donare tanquam meo assignato cum consilio domini de forbes prepositi balliuorum et consilium dicti burgi pro tempore / Seruata tamen mea vtilitate in missis celebrandis cotidie vt prius dicitur vbicumque fuerit per ipsos transferenda Tenenda et habenda percipienda quia dictum Annuum Redditum cum pertinenciis predictis priori et conuentui et successoribus suis assignatis meis imperpertuum de dictis terris cum pertinenciis ad duos anni terminos vsuales penticostes et sancti martini in yeme per equales porciones libere quiete plenarie integre honorate bene et in pace cum plena et libera potestate namandi et distringendi per dictum priorem et conuentum et successores suos priores aut aliquem de conuentu per se vel procuratorem seu procuratores dictas terras seu / firmarios et inhabitan' dictas terras de futhesbeg et futhesmor' cum molendino eiusdem quibus deficientibus de toto dominio quotiens opus fuerit pro annuo Redditu supradicto sine aliquo impedimento sine obstaculo tenen' et habitan' in eisdem et Adeo libere sicut aliqua terra sine annuus Redditus infra reguum scocie quibuscumque Religiosis sine alijs personis ecclesiasticis datur seu posseditur vt superius dictum est In cuius Rei testimonium sigillum meum presenti carte mee est appensum apud Aberdene decimo quarto die mensis februarij Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono /

ID: ARO-6-0052-01, Volume: 6, Page 52, Date: 1470-02-14

in edificacione dicte ecclesie et loci tantum Quinque autem marce restan' ad como fratrum existencium et interessencium in exequus et missis cotidianis distribuantur et non ad alios vsus Item volo et ordino quod si predicti prior conuentus et successores sui in huiusmodi missa cum nota cotidie vt dicitur celebranda deficerint per quindecim dies quod tunc licebit domino de forbes pro tempore cognita cessione per maiores et notabiliores aut recognosci faciant huiusmodi annuum Redditum incontinen' in manibus suis vsque ad satisfactionem et perimplecionem missarum sic omissarum Et si per alios quindecim dies immediate sequen' eciam a missa sic celebranda deficerint quod tunc prepositus balliui et consules dicti burgi recognoscere faceant omnes et singulos annuos redditus predictis priori et conuentui et suis successoribus infra dictum burgum spectan' seu pertinen' et pro recognitis eosdem habeant et detineant vsque ad condignam perimplecionem et satisfactionem dictarum missarum Et si adhuc per quindecim dies alios a dicta missa cessauerint quod tunc licebit / ordinario Episcopo Aberdonensis pro tempore dictam fundacionem et donacionem a dictis priori et conuentu et successoribus suis omnio auferre et subtrahere et in alium locum transferre et donare tanquam meo assignato cum consilio domini de forbes prepositi balliuorum et consilium dicti burgi pro tempore / Seruata tamen mea vtilitate in missis celebrandis cotidie vt prius dicitur vbicumque fuerit per ipsos transferenda Tenenda et habenda percipienda quia dictum Annuum Redditum cum pertinenciis predictis priori et conuentui et successoribus suis assignatis meis imperpertuum de dictis terris cum pertinenciis ad duos anni terminos vsuales penticostes et sancti martini in yeme per equales porciones libere quiete plenarie integre honorate bene et in pace cum plena et libera potestate namandi et distringendi per dictum priorem et conuentum et successores suos priores aut aliquem de conuentu per se vel procuratorem seu procuratores dictas terras seu / firmarios et inhabitan' dictas terras de futhesbeg et futhesmor' cum molendino eiusdem quibus deficientibus de toto dominio quotiens opus fuerit pro annuo Redditu supradicto sine aliquo impedimento sine obstaculo tenen' et habitan' in eisdem et Adeo libere sicut aliqua terra sine annuus Redditus infra reguum scocie quibuscumque Religiosis sine alijs personis ecclesiasticis datur seu posseditur vt superius dictum est In cuius Rei testimonium sigillum meum presenti carte mee est appensum apud Aberdene decimo quarto die mensis februarij Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono /

ID: ARO-6-0052-01, Volume: 6, Page 53, Date: 1470-02-14