Johannes Knowis receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde ex eo quod ipse sponsauit filiam burgensis et ex requesta Episcopi pro v s' in alba bursa prestito solito Juramento
xxv die mensis septembris Anno Domini millesimo CCCCmo lxj Alexander Howyson Willelmus Kryne et Andreas Kyntor ipsorum quilibet receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde racione libertatis patrum suorum et eorum quilibet presentauit preposito v s' in alba bursa
Secundo die mensi octobris anno et cetera lxj Gilbertus de chamour receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde racione paterne libertatis et soluit v s' preposito in alba bursa prestito Juramento solito et cetera
Eodem die Willelmus Duncanson receptus fuit in confratrem gilde quia fuit abantea burgensis prestito solito Juramento et soluet xxxiij s' et iiij d'
Eodem die alexander Westland receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde racione paterne libertatis et soluit preposito v s' in alba bursa prestito solito Juramento et cetera