Nono die mensis Marcij Anno Domini et cetera lijo / mag Maior pars tocius gilde videlicet omnes presentes decreuit et declarauit quod Robertus de camera non habet aliquod Jus ad aliquam aliam pistariam huius burgi preter illam sibi assignatam et assedatam per illos octo commissarios quibus concessa fuit potestas assedandi Redditus burgi sub Sigillo communi quod nolunt impugnari // Qui commissarij assedarunt prefato Roberto dimidiam partem de rethis de ly furdis et quartam partem rethis aque de ly pott //
Item concesserunt et promiserunt eidem domino Andree pro suo seruico impenso et impendendo quod habebit proximum altarem quod vacabit ad presentacionem communitatis quod ipse duxerit acceptandum
Item eodem die dictus prepositus et consules concesserunt et promiserunt domino Andree thomson' capellano quod habebit pro isto anno de communitate futuro a festo penthecostes proximo de communitate v lib' / pro quibus faciet seruicium cotidianum in horjs et cetera Et habebit regimen scolarum cantancium
Tercio die mensis dece februarij Anno quo supra prepositus et Commune consilium concesserunt domino Roberto Roule seruicium et administracionem altaris beati Johannis baptiste ciuati in ecclesia parrochiali huius burgi / sub ea condicione quod faciat diuinum seruicium ad idem et in choro / ac quod vacabit cum contigerit ipsum ad aliud quodcumque beneficium nichil altarem promoueri et cetera
Andreas muirref posuit se in voluntate decani pro forestallacione pellium et finiuit cum eodem pro