Subscripti electi fuerunt in Consules +Gilbertus meignes -Johannes de scrogs pater +Johannes de marr' -Andreas ayncroft -Alexander Kintor Robertus blyndsel Ricardus Kintor Johannes voket pater -Johannes voket filius -Johannes gray -Johannes henrison' culane patricius badenach' +Johannes de scrogs filius Duncanus clat -Willelmus scherar' Matheus fichet -Andreas culane -Stephanus Johnson' -thomas blyndseil Willelmus voket Willelmus Rolland Johannes howison' Robertus de camera +Walterus giffard
Henricus scherale filius et heres quondam Willelmi serale burgensis huius burgi pecijt saisinam et possessionem hereditarias secundum consuetudinem burgorum de annujs redditibus de quibus dictus quondam pater suus obijt vltimo vestitus et cetera vnde curia avisata dederunt in mandatis / Johanni Kintor et alexandro blyndseil duobus balliuorum huius burgi quod vadant cum eodem henrico et tradant sibi huiusmodi saisinam de iiij s' annuj redditus leuandi de terra que fuit quondam Roberti sprunt Jacente ex parte occidentali vici nauium / et Residuum petitum per eundem ponitur in dilacione pro maturiore informacione
Eodem die mercatores et confratres gilde continuarunt vnanimi consensu et confirmarunt illam donacionem quam alias concesserunt ad reparacionem Jocalium ecclesie beati nicholai huius burgi
Curia Gilde tenta per Johannem de fife prepositum in pretorio burgi de Abirdene viijo die mensis octobris Anno Domini Mmo CCCCmo quinquagesimo primo
Quo die Duncanus de clat electus fuit et continuatus in officio Decani Gilde prestito Juramento