Rogerus spront in amerciamento curie quia non venit cum sua acquietancia secundum quod sibi adiungebatur
Curia legali tenta per balliuos vicesimo quarto die mensis Januarii Anno quo supra Quo die curia affirmata .
Eodem die thomas spryng Inuenit plegium super Willelmum foty quod Iniuste ab eo tenet x solidos pro firma vnius opelle / dictus Willelmus non negauit wrang and vnlaw / sed dixit quod fuit quedam specialis conuencio inter ipsos de firmacione dicte opelle / et cupiebat ponere dictam actionem ad amicabilem composicionem . dictus thomas dixit quos dictum responsum non fuit legittimum vnde extendebat plegium quod venit ad suam calumpniam causa non defensa dictus Willelmus dictum plegium recontrariauit . curia decreuit quod plegium quod extendebat dictus thomas fuit valoris et contrarium nullius valoris et hoc datum fuit pro iudicio ex ore Willelmi croket iudicatoris curie
Eodem die Willelmus crag Willelmus blyndcele et Johannes vscher' acquietabant se 2m quod in curia precedenti eisdem adiungebatur
Galfridus taillour non venit cum acquietancia sua vt sibi adiungebatur propterea adiudicatur in amerciamento curie