Showing 12516 to 12520 of 30393 results

Item eodem die comparens in pretorio Thomas de marr' et e Helena sponsa sua asseruerunt publice quod ipsium vnanimi consensu concesserunt ad feodofirmam Johanni littistar' quamdam terram suam Jacentem infra istud burgum in vico furcarum ex parte occidentali p eiusdem inter terram Willelmum sprunt ex parte australi ex vna / et terram eorundem thome et helene ex parte boreali ex parte partibus ex altera / quam quidem terram cum pertinenciis in manibus Johannis Kymedi vnius balliuorum huius burgi resignarunt ad dandum saisinam prefato Johanni secundum tenorem carte sue / Et quia predicta helena erat coniunctim infeodata predicta terra / ipsa helena certa et certificata de Jure suo Jurauit ad sacra dei ewangelia quod dicta assedacio facta fuit de ipsius consensu expresso / et quod nuncquam de cetero illam quacumque de causa reuocabit aut contradicet / Super quibus dictus Johannes a me notario publico pecijt instrumentum / Testibus Johanne vaus tunc preposito Johanne de fife gilberto meignes et cetera

ID: ARO-5-0686-01, Volume: 5, Page 686, Date: 1444-10-26

Memorandum quod vjto die mensis nouembris Anno Domini et cetera supradicto Comperit matheus crukin maistir of schip laddin oute of pruce grauntit Strailesounde and grauntit befor the aldirman and the hale consaile that he had sald to the toune al the t Ry that is in his schip / that is to say ilke soundis last for vij lib' x s' / and al his burdis ilke hundreth' for v lib' x s'

ID: ARO-5-0687-01, Volume: 5, Page 687, Date: 1444-11-06

Item the counsaile has grantit to the man that the aldirman sal assigne to deliuer the Ry and gaddre the siluer of it for his seruice of ilke barell' j d' and of ilke hundreth' burdis vj d'

ID: ARO-5-0687-02, Volume: 5, Page 687, Date: 1444-11-06

Memorandum that on the xvijo day of nouembir' the yer' of our' lord jM iiijcccc and xliiij thar comperit John' gray burgess' of Abirden' in to the tolbuth of that ilke and wpgeff in to the handis of John' the wauss' than Aldirman and to Duncan of clat ballye of the said burch ane annuall' rent of xl d' yerly til sant John' the baptistis awtar' of a land lyand in the buth raw on the west sid of the galow gat betwen' the land of Simon blabir' of the suth sid And a bwth of that the ayris of Dawy trall is haldis of that ilke land on the north half the said awtar' haffand the fe of the said xl d' the said John' gray remaynand with the said John' gray franktennement for all' the dayis of his lyffe

ID: ARO-5-0687-03, Volume: 5, Page 687, Date: 1444-11-17

Memorandum quod Willelmus de meldrum contulit istos xiij s' iiij d' in perpetuam elimosinam altari beatorum laurencij et et Ninianij cituate in ecclesia parochiali huius burgi Copia Vniuersis hanc carta visuris vel audituris laurencius filius Dauid burgensis de abirdene eternam in domino salutem / Nouerit vniuersitas vestra me dedisse vendidisse necnon omnino et imperpetuum a me quitum clamasse et hac presentj carta mea confirmasse Alexandro filio Willelmij Willelmj heredi meo apparenti totum illud croftum quod de mero conquestu procuraui cum omnes Jure et clameo quae in dicto crofto habeo habui vel habere potero in futurum quoquomodo / quod Jacet infra burgum de Abirdene in vico de foty inter terram Ade filij Willelmi versus boream ex parte vna et terram Andree stirk versus austrum ex altera / pro quadam summa pecunie quam predictus Alexander tempore confectionis presentis carte pro toto Jure meo et clameo in sicca pecunia numerata bene et fideliter michi pre manibus persoluit / vnde pro me bene teneo contentum et me pacatum / Tenendum et habendum predicto Alexandro heredibus suis et suis assignatis pure et imperpetuum / a me libere quiete plenarie honorifice bene et in pace / Reddendo inde annuatim de dicto crofto predictus Alexander heredes sui et sui assignatj Willelmo de meldrum et heredibus suis Racione feodofirme tresdecim solidos et quator denarios sterlingorum / ad terminos infra burgum vsuales videlicet ad festa penthecostos et sancti martinj in yeme per equales porciones pro omni alio seruicio seculari inde facienda exactione seu demanda qualicumque / Ego vero predictus laurencius predictum croftum cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis in debita longitudine et latitudine predicto alexandro heredibus suis et suis assignatis pro predicta pecunie summa vt premittitur michi soluta et in meam vtilitatem conuersa / et pro predictis annuis firmis vt prescripti est an annuatim persoluendis contra omnes homines et feminas Warantizabo et imperpetuum defendam In cuius Rei testimonium Sig presentj carte Sigillum meum est appensum / necnon et Sigilla alexandri de nesbit Johannis brow Roberti bullok et Johannis fichet tunc balliuorum burgi de abirdene gracia testimonij apponj procuraui / Datum apud abirdene vicesimo die mensis nouembris Anno Domini millesimo tricentesimo sexagesimo primo / Hijs testibus thoma merser tunc aldirmanno de aberdene macolmo Wright Willelmo de leith Johanne crab Willelmo de paris' Waltero de ettale et multis alijs Super istam cartam Johannes vaus prepositus dicti burgi pecijt instrumentum quarto die mensis nouembris Anno Domini M CCCC xljjjj Indictione octaua pontificatus sanctissimj domini nostri Eugenij pape quartj Anno xiiij / presentibus Johanne de scrogs patre Simone blabre thoma blyndseil et Johanne de scrogs filio cum alijs

ID: ARO-5-0688-01, Volume: 5, Page 688, Date: 1444-11-04