Simon de benyn deuenit plegius pro laurencio de leth de indempnitate Ricardi fichet pro se vel pro sua impetracione aliter quam exigit ordo iuris Simili modo andreas filius Johannis deuenit plegius pro dicto Ricardo de indempnitate dicti laurencij
Joneta fraycour legittime vocatus ad prosequendum plegium quod Inuenit super Johannem Monros non comparuit dictus Johannes extendebat plegium quod quitus fuit a calumpnia quousque nouiter fuerit attachiat' et Simon lamb fuit plegius pro prosecucione plegii nent' per dictam Jonetam et dicta Joneta in amerciamento adiudicatur quia non comparuit ad prosequendum plegium antedictum
Andreas filius Johannis adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta tencione qu panni viridis a gilberto filio ade precij vlnarum triginta denariorum et pre andr' ad satisfaciendum dicto gilberto de dicto panno vel eius pre dies plegio pro dicta satisfactione
acquietauit Eodem die Ricardus fichet calumpniatus quod perturbauit villam cum laurencio de leth' iniuste negauit omnimodam perturbacionem adiungitur sibi ad suam acquietanciam in octauis presentis curie de dicta perturbacione
Curia legali tenta per balliuos decimo quinto die mensis nouembris . Anno quo supra Quo die curia affirmata et sectis vocatis