Dominus andreas Crag Matheus balram et Johannes hervy tutores altaris sancti Johannis baptiste calumpniauerunt Johannem scrogis filium et vnum heredum quondam Dauid scrogis burgensem de Abirdene dicentes quod vbi namauerunt vnam terram Jacente in vico nauium in qua thomas scherar inhabitat pro vno annuo redditu x s' et viij denariorum debito altari beati Johanni baptiste dictus Johannes dictum namum de manibus suis accepit quare deforciauit ipsos vt ipsi dixerunt dixit Johannes negavit et cetera qui actio posita est ad assisam que assisa bene consulta et auisata dictum Johannem de dicto deforciamento quitum fecerunt
Ricardus lownan in amerciamento curie quia iniuste tenuit ab Andrea scrogis firmam vnius domus sibi debitam . que firma quanta sit dictus andreas probabit die lune proximo futuro qua probata dictus Ricardus eandem firmam soluet que detinetur pro tanto tempore quanto dictam terram occupauit hec est deacio assise
obtulit se paratum ad respondendum plegio quod gilbertus Kynros legittime vocato in Itinere Camerarii et non comparente tanquam extendebat plegium quod quitus fuit a sua calumpnia amerciamento curie
Noui Burgenses Dauid fidilmouth finiuit pro xiij s' iiij d' medietate soluen et alia medietate ante exitum prepositi de officio suo plegio thome
Memorandum quod die martis proxime post festum beati michaelis an de Keth ex parte fratris Willelmi coker' tunc prioris fratrum carmelitarum pleg' in manibus Mauricij filii Roberti seriandi super Robertum faucunar videlicet tenetur satisfacere dicto fratri Willelmo priori de dampnis et expensis que et quas sust actione inter ipsos mota cuius actionis nunc determinate dictus Robertus repertus fuit fectu et sic tenetur satisfacere debitum principale ita et dictas expensas legittime probatas qui Robertus per dictum seriandum attachiatus et arrestatus . Inuenit Willelmum de plegium ad comparendum calumpnie dicti Willelmi cokar prioris vnde dies fuit sibi assignata ad proximum diem legalem Summa costagiorum et expensarum predictorum xlix s' x d'