Willelmus crab deuenit plegius pro Simone lamb de indempnitate Roberti sadillar' pro se et vl sua impetracione aliter quam exigit ordo iuris Similiter Johannes thome deuenit plegius pro dicto Roberto eodem modo quo supra
Adiungitur Johanni lambynton' ad veniendum in octauis presentis curie probando quod cacabus quem Inuenit cum garcifero Mathei balram est suus
Actio mota inter pa Walterum patricij et Magistrum et mercarorem nauis de spruys submittitur ad amicabilem composicionem proborum hominum et vbi defectus reperitur presentabitur ballivis
Curia legali tenta per balliuos quinto die mensis Julij Anno quo supra Quo die curia affirmata et cetera
Veniens ad barram Johannes yhule cum sua probacione prout ordinatum fuit per arbitros super causa mota inter ipsum et Willelmum ayr' producendo secum ad probandum Willelmum foty Dauid thome . Thomam yhung Johannem gilberti carnificem patricium Crane Johannem thome / produxit eciam alios . si necesse fuerat . videlicet Johannem thome patricius patricium crane carnificem laurencium camsy Jac de troup et Willelmum Ade ex quibus quidem vt idem Johannes dixit fuit probacio de taynt . postmodum Johannes Crab prelocutor Willelmi ayr' extendebat per plegium ex parte dicti Willelmi quod dicto probacio non erit legittima Johannes scherar' prelocutor Johannis yhule ex parte ipsius Johannis dictum plegium recontrariauit dicens quod illa probacio erat legittima quia nulla causa expressa fuit in contrarium . protestando idem Johannes pro racionibus suis tempore et loco producendis