Matildis benche in amerciamento curie quia vendit laganas quod inhibitum est in iure
Repertum est et ordinatum per assisam quod Elena scotcok est releganda per centum annos et diem et si Iterum ad villam veniat ferrum ferlote affigetur in gena sua Et cyffy . si vnquam inposterum delinquat . eadem pena et eodem modo punietur .
Johannes Malvyn . vocatus legittime ad prosequendum plegium . quod Inuenit super Robertum baxtar non comparuit dictus Robertus extendebat plegium quod quitus fuit a sua calumpnia . et Johannes Man in amerciamento quia fuit plegius pro dicto Johanne ad intrandum ipsum quod non fecit .
Stephanus filius philippy est in amerciamento quia iniuste tenuit a patricio baxtar ix s' vj d' ferguseus ade plegius pro amerciamento
Adiungitur petro gihis ad veniendum die mercurii proximo futuro ad probandum quod andreas filius gilberti iniuste ab eo tenet viij s'