Andreas filius petri est in amerciamento curie quia fecit se prelocutorem pro vno rurali licensia balliuorum perturbando curiam
Adiungitur patricio club ad veniendum crastino die cum sua probacione contra vnum ruralem ad probandum quod vxor eius tradidit dicto rurali ij s' pro vna bolla farine et si aliqui plus vellent dare dicto rurali pro dicta bolla farine ip vxor dicti patricij . tantum promisit soluere dicto rurali quantum aliquis vltra ij s' sibi optulerunt in die sequente probauit et dictus ruralis in amerciamento
Expense prepositi J. de l. In primis Willelmo de Camera patri et Simoni de benyn ad quoddam consilium tentum apud lythcw Item deliberati episcopo qui Jacuit in domo vicarij pro vino xxxij d' Item dati regi de cageris pro ictu sanguineo per matheum pynches ad emendam vj s' viij d' Item Willelmo Made pro littera habenda apud perth iiij s' iiij d' Item Willelmo Mure pro Commissione habenda Item Mimis comitis de Crawfurd' vj s' viij d' Item Alexander de Keth dimidia lagena vinj xxxij d' Item Dunccano filio Johannis xij d' Item dati Episcopo in taberna Johannis andree xxvij d' pro v pintis Item ibidem dati Alexandro sen' ij s' pro iij pintis Item dati domino Roberto de Erskyn in taberna blyndsele ix s' pro vino Ibidem Alexandro Sen' iiij s' in vino Item W de camera et domino Willelmo lang in taberna gilberti Kynros xij d' pro iij pintis Willelmo xx d' Summa vij s' Item in taberna Roberti Dauid dati Alexandro Sen' et diuersis ville in diuersis Item in taberna Johannis cristini date Episcopo ij lagene xxxij d' v s' iiij d' Item eidem de taberna Ricardi Inch ij s' in quando episcopus in domo W de c Item in taberna Johannis cristini laurencius leth et R. David cum alijs de communitate x pinti Item in taberna dicti Ricardi laurencius de leth R Dauid Johannes scherar wik balliui et alij de communitate vij pinti et j chopyn iiij s' Item nuncio Regis ad expensas suas Item hominibus qui fuerunt capti ad expensas suas v s' Item pro acquisicione acus gladij et sagitarum cuiusdam hominis dicti Alexandri xvj d' Item in taberna Simonis de benyn in vino dato Camerario vij s' vj d' Item henrico taillour pro portacione litterarum ad furd' xl d' Item nuncio Comitis orcadie ij s' Item ad crucem xl s' Item in solio custume prepositus soluit preposito nouo in vino iiij s' Memorandum de ix d' potacionum
Compotus ballivorum burgi de A. Item in taberna Ricardi lownan dati communi consilio in pretorio post aduentum Willelmi de camera ipsis m sedentibus pro iudiciis falsificatis vj s' et domino Willelmo lang . cum W. de camera et clerico taberna laurencii de benyn in vino dato diuersis de villa immediate post ponderacionem xxxij d' Item dati Alexandro Sen' pro vino ante portam R Dauid ij s'
Stellis Assedatur Willelmo filio andree et Johanni scherar' pro octo libris Willelmo de camera fil Johanni locton' et Roberto Dauid pro sex libris plegio altero alterius