Showing 3636 to 3640 of 30393 results

Curia capitali tenta per Balliuos die lune proximo post festum Epiphanie Domini Anno Domini Millesimo quadringentesimo duodecimo . Quo die curia affirmata et sectis vocatis absentes patent in Rotulis

ID: ARO-2-0132-01, Volume: 2, Page 132, Date: 1413-01-09

Johannes Roberti in amerciamento curie quia iniuste perturbauit Akynhede

ID: ARO-2-0132-03, Volume: 2, Page 132, Date: 1413-01-09

Eodem die accedens ad barram Willelmus de Mernys et Johannes de Ressebat nomine et ex parte aliorum de consanguinitate sua . ad quos res de qua agitur pertinet dicendo et recitando'citauerunt' overwrites 'citando', but 'recitauerunt' is then added again in the margin. recitauerunt quod dabatur eis intelligi . quod quondam Andreas de Erth filius et heres Alani de Erth et Mergarete de lynton' impignerauit et vendidit terras et crofta infra burgum et bundas de Abirdene . exeunt' contra iusticiam et ius burgorum atque legem Ad quas terras et crofta ipsi Willelmi et Johannes clamabant se cum aliis esse legittimi heredes . propter quod ipsi protestabantur . quod dicta vendicio seu impigneracio . per dictum Andream vel quemcumque alium factum cuicumque . nullius valoris esset . nec eis in aliquod preiudicium redundaret / Et si que sasine vel possessiones inde tradend' vel traditus . fuerint eis non preiudiciarentur Et ex parte regis et guberantoris scocie prepositi et ballivorum dicti burgi . et eorum . sasinam aliquam inposterum tradend' inhibuerunt et defenserunt / contra eorum iusticiam vel in preiudicium eorundem .

ID: ARO-2-0132-07, Volume: 2, Page 132, Date: 1413-01-09

Eodem die accedens ad barram Simon lamb attornatus Thome Kymdy / nomine ex parte predicti Thome protestatus pro quodam annuo redditu decem solidorum . sibi dicto thome annuatim debit' et exeuntem de quadam terra Jacente in vico Nauium ex australi parte eiusdem inter terram Roberti hesilhede versus occidens et communem viam regiam tendentem versus ly key versus oriens . Ad quam terram veniens nichil reperit distringibile pro predicto annuo redditu preter terram et lapides quos presentauit in curia . coram ballivis tanquam primo die huius processus . testibus henrico sclatar et Johanne carsane

ID: ARO-2-0132-08, Volume: 2, Page 132, Date: 1413-01-09

Eodem die dominus Willelmus de leth Capellanus et tutor Altaris beate crucis situati in ecclesia beati Nicholay de Abirdene protestatus pro quodam annuo redditu duorum solidorum sibi et dicto Altari debit' annuatim . de illa terra Jacente in vico viridis . inter terram patricij scharpe ex parte orientali . et terram dicti patricij ex parte occidentali . Ad quam terram veniens nichil reperit distringibile pro dicto annuo redditu nisi terram et lapides . quos presentauit in curia coram ballivis ob defectum solucionis dicti annui redditus tanquam secundo die huius processus . Testibus . Duthaco lownan et Thoma Andree .

ID: ARO-2-0132-02, Volume: 2, Page 132, Date: 1413-01-09