Johannes Wormot filius in amerciamento curie quia iniuste tenuit . a Waltero patricij ix s' .
Walterus patricij in amerciamento curie quia iniuste extendebat plegium . quod debuit habere diem legalem ad respondendum Johanni Wormot vicino suo / cum curia decreuit / opposicionem quia habuit diem legalem
Actio mota inter Johannem Wodman et Mariotam de Marr' submittitur ad amicabilem composicionem presentando defectum ballivis
Robertus Dunccani Inuenit plegium super Johannem Wormot filium . quod exquo piscauit aquam suam debeat soluere firmam eiusdem . videlicet xx s' dictus Johannes peciit auisari . ad faciendum responsum dicti plegii Vnde tam diu fuit se auisando . quod laurencius de leth prelocutor dicti Roberti extendebat plegium quod exquo dictus Johannes noluit respondere dicto plegio . quod . ad suam peruenit calumpniam causa non defensa Postea eciam dictus laurencius ex parte dicti Roberti . extendebat aliud plegium . quod nullum plegium . per dictum Johannem Wormot isto die porrigend' debeat exandiri / Vnde Johannes Wormot duo vltima pleg' recontrariauit in plena curia . per raciones suas ostendend' . cum tempus fuerit oportunum
Actio mota inter Adam Walteri et thomam de Der' submittitur et cetera presentando defectum ballivis . plegio Johanne scherar' pro vtroque defectu .