Johannes Smale, frater Johannis cristini, calumpniati sunt et ad assisam, Smale conuictus pro perturbacione cum verbo, Robertus conuictus pro perturbacione verbo et extraxione cultelli
MemorandumThere is a manicula in the left margin. quod die veneris immediate ante festum beati Johannis baptiste . Nicholaus lech extendebat plegium . quod quitus fuit a . calumpnia . philippi Johannis . penes illud' plegium quod dictus philippus Inuenit super eum . exquo dictus philippus sepe fuit vocatus et non comparuit ad prosequendum dictum plegium .
Willelmus filius Alani primo die vocatus ad sectam Johannis lambynton' non comparuit
Johannes Willelmus filius Michaelis primo die vocatus ad sectam Willelmi foty non comparuit
Memorandum quod xiij die Julij . Scorchyng calumpniauit Ricardum fichet quod iniuste ab eo tenuit duas panni viridis coloris et rubei quas sibi deliberauit ad tenendum tanquam deposicionem vt asseruit . Dictus Ricardus negauit dictam calumpniam / asserendo quod dictum pannum recepit a . Roberto hewar' et tenuit tanquam nauium pro xxxvj s' . viij et xvj s' . duobus d' Minus .Quare assignatur dicto Scorchyng ad probandum legittime in die capitali proximo post festum beati Michaelis proximo futuro . quod dictum pannum dicto Ricardo deliberauit et quod eundem pannum ipse debet et non Robertus hewar'