Res'
Alexander fraser Inuenit plegium quod illa pipa olei oliue est sua et legittime empta ab Andrea Keth et quod debeat sibi warandizare eandem et hoc allegat se probature . Roberto fraser plegio pro prosecucione plegii / et thoma Roule plegio pro Andrea de keth ad respondendum dicto plegio .
Willelmus gener Ricardi fichet . secundo die vocatus ad sectam dicti laurencii non comparuit
Thomas Willelmi primo die vocatus ad sectam Alexandri de benyn non comparuit
Alexander Ruthirford' obtulit se paratum ad respondendum calumpnie Magistri nauis fracte penes duas pipas olei oliue et vnius barelle smygmatis