hoc Andreas baxtar . probabit proxima die legali . quod . Johannes crusank Walkar' impignerauit sibi vnum dubletum . ad festum pentecostes vltimo preterito sub vadio submerso
Andreas hoc Andreas baxtar in amerciamento curie quia iniuste extraxit cultellum . ad Johannem crusank scissorem
Testes W. Kyntor et Johannes scroggis . Dunccanus More . et R. lichardwod
Robertus filius calumpniauit Thomam filium Michaelis et laurencium detencione viginti barellarum salmonum ab eodem de aquis vt firmam de domino duce Albanie infra partem Ross' dicto vero Thoma et vero asserent' quia de dictis barellis it tres . a . Johanne sell' et vnam barellam . a Johanne et residuum vero dict' barell' it bus de aliis aquis extra firmam suam . Et sic negauerunt iniustam detencionem . dictarum barellarum . Super quo leuat' fuit assisa . qui . q quod dicti Thomas et laurencius iniuste tenuerunt quatuor barellas emptas modo premisso a dicto Roberto Et de sexdecem barellis assisa ordinauit . quod quot barellas dicti Thomas et laurencius potuerunt legittime probare se ad manus aliorum emisse . de aliis aquis quam de aquis firmatis per dictum Robertum tot ipsi debent quiti et libere habere . Et quot non sic legittime probauerint tot cum dicto Roberto debeat remanere tanquam sua propria bona . de termino vero dictis probacionis producend' partes fuerunt ad tractatum
Item eodem die dictus Robertus calumpniauit . dictus Thomas et laurencius quod exquo piscauerunt aquas predictas sibi assedat' per dominum . ducem pro quibus aquis soluebat eidem dicti xl marc' ad firmam . ipsi debent sibi satisfacere dictam firmam . Ipsi vero thomas et laurencius fatebantur se aquas illas piscasse et quod ipsas habuerunt a domino de Insulis ad firmam . qui dominus debet eis facere warandizacionem . quare noluerunt respondere ad plegium porrectum per dictum Robertum . Tunc dictus Robertus porrexit plegium . quod exquo dicti thomas et laurencius fuerunt in curia affirmata et noluerunt respondere ad plegium suum nec illud recontrariare . quod ad suam peruenit calumpniam cuasa non defensa . vnde partibus remotis curia decreuit . quod plegius dicti Roberti fuit valoris / et ipsi fuerunt debitores dicto Roberto . de dictis xl marcis . causa non defensa