nicholaus mercer in amerciamento quia perturbauit villam cum Willelmo de marr Johanne lisurs et Johanne fichet
Johannes Wormot tercio die vocatus ad sectam Dunccani de Mernys non comparuit vnde precipitur seriandis capere disctrictionem viij s' et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad quartum diem tanquam diem peremptorium
Robertus filius Dauid primo die vocatus ad sectam henrici taillour non comparuit vnde precipitur seriandis capere districtionem viij s' et dare ad plegium . et citare ipsum nouiter ad proximum diem legalem et cetera et protestabatur pro sumptibus et expensis
non probauit Willelmus Dicson' calumpniauit Dunccanum de Mernys quod ipsum in plegio traxit de duabus ollis precii j marce et non liberauit et predictus Dunccanus respondit quod ipsum liberauit et hoc obtulit se probare . Vnde assignatur sibi proxima dies lune ad suam probacionem
Willelmus de marr' Johannes lisurs et Johannes fichet quilibet in amerciamento quia iniuste ascendebant domus nicholay mercer per scalam in eius dampnum et vituperium sine licensia plegio quod dictus nicholaus non dampnabit illos prescriptos andrea petri plegio pro lisurs Willelmo de marr' et Johanne fichet Willelmo fic fich moden . plegio pro lucris Johanne hervy