protestacio Dauid club Eodem die comparuit Johannes Cullane prelocutorio nomine Dauid club presentis et consencientis asserit et exposuit eundem Dauid possessione cuiusdam terre Jacentis in vico furcarum inter terram Johannis myle ex australi et terram Dauid mar' senioris ex boreali Igitur protestabatur ut ballivi saam eiusdem Dauid mar' Juniori nullatenus tradant seu tradat ac pro Juris Remedio
Eodem die Dauid mar' Junior conuictus fuit per assisam Juratam ex ore patricij leslie perpro perturbio Iniusta expulsione Johannis synne de domo sua Cuj emendabit ut Jura volunt
mar' Eodem die Compertum fuit per Inquisicionem Curie quod Dauid Mar' est legitimus et propinquior heres quondam thome mar patris suj Et datum fuit in mandatis Johanni mar' balliuo ad cognoscendum ipsum ad terras suas et annuos Redditus sibi Jure hereditario contingen'
plegij legalis Eodem die Johannes Cullan deuenit plegius legalis quod Dauid mar' Junior erit Indempnis pro David club aliter quam per viam iuris Et patricius Rede deuenit plegius legalis quod dictus Dauid mar' Club erat Indempnis pro dicto David club aliter quam per viam Juris Et quolibet dictarum parcium obligatur ad releuandum suos fideiussores
gilliame franchman Eodem die comparuit gilliame balye gallicus et sua Spontanea voluntate exonerauit et quieteclamauit Johannem Meldrum de clameo octodecim coronas vsualis monete scocie sibi debit' per Johannem Stevin prout in actis librj communis dicti burgi continetur Ac fideliter promisit nunquam prosequi aliquem seu aliquos pro huiusmodi summas exceptis dicto Johanne Stevin heredibus suis executoribus et assignatis