Showing 24216 to 24220 of 30393 results

Cullan Eodem die Compertum fuit per Inquisicionem legittimam quod Johannes Cullane est legittimus et propinquior heres quondam Roberti Cullane patris suj Igitur datum fuit in mandatis Thome leslie vnj ballivorum eiusdem quatenus accederet cum notario et testibus fidedignis ad cognoscendum eundem Johannem Cullane ad terras suas secundum laudabiles Consuetudines burgorum

ID: ARO-7-0943-02, Volume: 7, Page 943, Date: 1499-04-08

Judicium processus domini Johannis ruthirfurd' prepositi Eodem die accedens ad barram dominus Johannes ruthirfurd miles ac prepositus et protestatus fuit in foru Eodem die perlectis tribus processibus per dominum Johannem ruthirfurd militem ac prepositum et suos procuratores deductis de et super recuperacione proprietatis et possessionis Cuiusdam terre penitus vaste Jacentis infra dictum burgum in vico superiori ecclesie ex australi parte eiusdem vici inter terram quondam henrici tulidef ex orientali ex vna et torentem ad aqueductum molendinorum ex occidentali partibus ab altera et terram dicti militis versus austrum et Communionem viam regiam versus boriam in defectu solucionis vnius annuj redditus xiiijor s' vsualis monete scocie a longo tempore debit' et non solut' vnde Dauid liell procuratorio nomine dicti militis peciit a ballivis secundum formam suj processus precedentis Juris et iusticie complementum Ac porexit plegium in manibus seriandi quod ipse miles proprietatem et possessionem dicte terre cum pertinenciis legittime recuperauit in defectu solucionis dicti annuj Redditus Et hoc ex ore Johannis Wilyeamsone Junioris Curie pro Judicio datum fuit Teste Curia ac Alexandro menyes Roberto blinsel Alexandro Rede Johanne Cullan Johanne Colison' thoma prat Ricardo ruthirfurd' Willelmo blinsel magistro de philippo Dunbrek et cetera diuersis aliis

ID: ARO-7-0943-04, Volume: 7, Page 943, Date: 1499-04-08

Curia Capitalis balliuorum burgi de Abirdene tenta in pretorio eiusdem Octauo die mensis aprilis Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo Nono quo die Sectis vocatis et curia affirmata Absentes patent in Rotulo Secte

ID: ARO-7-0943-01, Volume: 7, Page 943, Date: 1499-04-08

Club The saide day sere alexander club chaplane allegit and tuk to preywe that he hed' content and pait mastir theman Crab of al annuellis Rentis bigan aucht to him of the wast land' liand in the vuirkirkgat pertening to his brothir sone and protestit quhat beis done in the processing Of the said land be Dauid liele procurator to the said mastir theman turne him nor his brothir sone to nay preiudice

ID: ARO-7-0943-03, Volume: 7, Page 943, Date: 1499-04-08

Judicium processus magistrj T Crab Eodem die perlectis tribus processibus per Dauid liell procurator magistrj themannj Crab deductis de et super recuperacione proprietatis et possessionis cuiusdam terre penitus vaste quondam Roberti Club pertinentis Jacentis infra burgum de Aberdene in vico superiori ecclesie ex australi parte eiusdem inter terram olim Thome Waus ex orientalj ex vna et terram quondam henricj tulideff ex occidentalj partibus ab altera et terram dominj Johannis ruthirfurd' militis versus austrum et communionem viam regiam versus boriam in defectu solucionis vnius annuj Redditus quadraginta denariorum vsualis monete scocie a longo tempore debit' et non solut' vnde Dauid liell procuratorio nomine dictj magistri themannj pecijt a ballivis secundum formam suj processus precedentis Juris et Justicie Complementum ac porrexit plegium In manibus seriandj quod ipse Dauid procuratorio nomine dicti magistri themannj proprietatem et possessionem dicte terre cum pertinenciis legittime recuperauit in defectu solucionis dictj annuj Redditus Et hoc ex ore Johannis Williamson' Judicatoris curie pro Judicio datum fuit Teste Curia ac Alexandro menyeis Roberto blinsell Alexandro Rede Johanne Cullane Johanne Collisone thoma prat Ricardo ruthirfurd' Willelmo blinseill cum diuersis aliis

ID: ARO-7-0944-01, Volume: 7, Page 944, Date: 1499-04-08