Showing 2296 to 2300 of 30393 results

Curia legali tenta per Balliuos

ID: ARO-1-0283-01, Volume: 1, Page 283, Date: 1406-08-06

Johannes filius gilberti probabit legittime crastina die quod . Adam taillour iniuste ab eo tenet xx d'

ID: ARO-1-0283-05, Volume: 1, Page 283, Date: 1406-08-06

quo die . actio mota inter Willelmum blyndesel et alexandrum voket . ponitur ad amicabilem composicionem . et ad determinacionem certorum arbitrorum videlicet . pro partem . Willelmi blindesele Roberti Dauid et Johannis henrici pro parte vero Alexandri voket Alexandri banerman et philippi Johannis qui arbitri determinabunt omnem illam actionem in quantum poteruit et si determinacionem premissam concordare nequeant / habebunt ambe partes regressum ad legem eiisdem modo et forma . et . ad eundem finem legis . quibus dicta f actio tempore composicionis foro determinatam . ad proximum diem legalem Alexander in defectu ij s' .

ID: ARO-1-0283-09, Volume: 1, Page 283, Date: 1406-08-30

Thomas Spryng secundo die vocatus ad sectam intrandum . Willelmum Spryng ad sectam Johannis pipar' non comparuit

ID: ARO-1-0283-03, Volume: 1, Page 283, Date: 1406-08-06

Quo die paulus Crab prosequebatur thomam Spryng quod ipsum iniuste deforciauit et recent' de feodo suo et hereditate de Elfhillis . quam deforciacionem thomas Spryng penitus denegauit . et sic ad assisam . vnde actio mota ex dicto plegio differtur ex consensu parcium ad proximam curiam capitalem tenendum apud Abirdene . die lune proximo post festum beati Michaelis archangeli Et dictus paulus habebit . messes dicte terre . dict' Tho Inueniendo plegio dicto Thoma quod si assisa fecerit pro ipso / satisfaciet dicto Thome pro dictis messibus . si medio tempore aliter non poteruit concordare

ID: ARO-1-0283-07, Volume: 1, Page 283, Date: 1406-08-06