Idem stephanus secundo die vocatus ad sectam henrici de buchania non comparuit
Eodem die scilicet nono die mensis februarii . Anno quo supra Johannes filius Walteri accedens ad barram cum prelocutore suo Thoma amfray peciit fratrem Willelmum henrici vocari ad respondendum sibi de vno breui de recto alias per ipsum presentatem ballivis dicti burgi secundum quod summonitus fuit per seriandum . Quo Willelmo vocato legittime et seriandis se offerentibus probature summonicionem legittime factum et non comparentem nec aliquam legittimum attornatum pro se mittente / hora diei legittime expectata precepta fuit seriandis ad summoniendum dictum fratrem Willelmum dicto breui responsurus vicesimo tercio die huius mensis februarii tanquam . quarto die huius processus
Curia tenta per balliuos . decimo die mensis predicti
Curia legali tenta per Balliuos octauo die mensis marcij Anno quo supra Quo die curia affirmata et sectis vocatis
Mariota Marr' in amerciamento curie quia iniuste vendidit ceruisiam pro octo denariis contra assisam brasij - Et sciend' . quod iste est primus defectus de fractione assise xij d'