Actio mota inter Willelmum crab et Simonem de camera submittitur ad amicabilem composicionem proborum hominum presentando defectum ballivis . Simon in defectu ij s'
nichil Adiungitur . Johanni de Ressevate . ad probandum legittime crastina die quod Willelmus scot de Banchory dampnauit ipsum ad valorem . xl s' . in eius defectu . penes ferdellum . quod reliquit in domo sua ad custodiendum Johannem carsane plegio pro dicto Willelmo
Curia legali tenta per Balliuos decimo sexto die mensis nouembris Anno quo supra
nichil Actio mota inter Thomam taillour et Thomam de lownan submittitur ad amicabilem composicionem et cetera . quia femina ad quam pertinuit res de qua agebatur . fuit nichil habens
Thomas clerk smyth in amerciamento curie pro iniusta percussionem Archibaldi smyth