Showing 1881 to 1885 of 30393 results

Assisa leuata super cognicionem panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti . videlicet xxviij d' Et bolla brasij xx d'

ID: ARO-1-0247-14, Volume: 1, Page 247, Date: 1406-11-15

Robertus stragryff in amerciamento curie quia iniuste Inuenit plegium super Simonem Wricht penes laborem sex dierum ij s'

ID: ARO-1-0247-09, Volume: 1, Page 247, Date: 1406-11-15

Johannes Walkar' conuictus per assisam pro perturbacione ville et thome Clerk Smyth

ID: ARO-1-0247-16, Volume: 1, Page 247, Date: 1406-11-15

In die immediate sequente Balliui calumpniauerunt Thomam Spryng quod iniuste perturbauit curiam / eo quod dispersonauit Ballivum Ricardum fichet sedentem pro iudice / ad quam calumpniam respondebat dicens quod non perturbauit dictum Balliuum et hoc extendebat per plegium . dicendo quod non fuit sibi Balliuus . quia non fuit electus per totum et integrum Communitatem et ipse fuit presens in electione et contradixit et eciam plures alij contradixerunt secundum quod ipse vt asseruit vnde cur' consult' et partibus remotis / differebant dictum plegium ad proximam diem legalem propter debilitatem curie . Testibus Johanne alani Johanne yhule . Johanne atkynson' Johanne benyn . Johanne Smythson' Thoma clerk smyth . Thoma halt Alexander voket . ferguseo Ade et Johanne Trayle . et dictus Thoma protestus pro pluribus racionibus . quoniam et vbi oportebit

ID: ARO-1-0248-01, Volume: 1, Page 248, Date: 1406-11-16

Johannes huntar' differtur ad proximum diem legalem de calumpnia sibi facta per Ballivos ex parte Regis pro perturbacione ville cum henrico Johannis plegio Andrea Mirden

ID: ARO-1-0248-02, Volume: 1, Page 248, Date: 1406-11-16