Showing 16461 to 16465 of 30393 results

fichet Eodem die comparens in Judicio coram preposito ballivis et consulibus dicti burgi protribunali sedentibus in pretorio eiusdem Willelmo fichet burgense dicti burgi / qui perlegi fecit quedam Acta contenta in libro curiarum dicti burgi / penes resignacionem et possessionem omnj terrarum suarum croftorum et annuarum Reddituum de quibus alias infeodavit Jonetam fichet filiam et heredem suam / ante eius recessum de patria / Quibus quidem Actis perlectis Idem Willelmus non vi aut metu ductus nec errore lapsus aut circumuentus sed suo proprio motu tactis sacris dei ewangeliis Juramentum prestitit corporale quod non fuit coactus aut compulsus ad huiusmodi facienda / qui quidem Willelmus approbauit confirmavit et ratificavit huiusmodi Acta alias per ipsum facta in omnibus suis punctis et articulis affirmans dictam Jonetam filiam suam verum possessorem omnj terrarum suarum croftorum et annuorum reddituum Et licet alias Dauid crukschank ex falsa relacione et suggestione sibi indicavit et se informavit quod dicta Joneta filia sua fuit in preposito alienandj dictas terras et crofta in fraudem dampnum et preiudicium heredum suorum sibi dicto Dauid et quod nichil caruit nisi eius consensu et quod hoc sibi Juravit quod dicta Joneta fichet dedit sibi David et sponse sue huiusmodi terras crofta et annuos redditus / Et ex huiusmodi falsa relacione sibi prebuit eius assensum et consensum vt ipse Dauid et sponsa sua habeant et possideant dictas terras cum croftis Ad quod consensijt pro tunc quam in eo fuit licet de Jure non debeat visis dictis actis et intellegis Quare dictus Willelmus solempniter reuocavit irritavit et annullauit omnes et singulas condiciones et concessiones litteras cartas et euidencias desuper factas qualitercumque / discernens illas nullius esse roboris aut momenti / quia ex falsa relacione et suggestione ut premittitur erant confect' Super quibus thomas symson pro se et dicta Joneta sponsa sua peciit publicum Instrumentum a domino Roberto leis notario publico Coram hiis testibus Alexandro de camera preposito Roberto blindsel Willelmo hay Jacobo cummyne ballivis Johanne de Knollis Dauid colison' alexandro rede Dauid menyes gilberto vaus' Johanne vaus Dauid mar' Willelmo blindsele seniore Willelmo blindsele iuniore Johanne colison' Willelmo quelp gilberto morison' et patricio badenagh filio scriptore eiusdem acti et curie pro tempore cum multis aliis

ID: ARO-6-0536-05, Volume: 6, Page 536, Date: 1478-06-26

Die xxvj mensis predicti in curia ballivorum tenta in pretorio / Stephanus nauta accusatus de graui lesione Willelmi blindsele seruitoris Dauid colison' posuit se in voluntate prepositi et ballivorum de dicta calumpnia vnde adiudicatus fuit in amerciamento curie et ad emendum parti lese vt Jura volunt

ID: ARO-6-0536-03, Volume: 6, Page 536, Date: 1478-06-26

quo die Willelmus Wentoune posuit se in voluntate ballivorum de amerciamento curie pro iniusta perturbacione Johannis seruitorum cristinj myln' et tenetur emendare eidem ut Jura volunt

ID: ARO-6-0536-02, Volume: 6, Page 536, Date: 1478-06-25

nixt tocum And failyeand of the payment of the said salmond within the said tym than the said lande sal remayn heritably with the said gilbert the Waus his ayris executouris and assignais but ony reuocacion / he or thai payande til the said meg cryne hir ayris executouris or assignais fyve pundis of vsual mone togiddir with the saidis twa barellis of salmond tobe allowit for the hail payment of the said land witnes' heirof John' Wormot Williame of Kintor mawnus Wormot and patrik badenagh the son'

ID: ARO-6-0535-05, Volume: 6, Page 536, Date: 1478-06-24

iiijto die mensis Julij predicti Robertus prat coram preposito et ballivis dedit thomam prat plegium legalem pro ipso quod magister Willelmus anffray erit indempnis aliter quam per viam Juris et eodemmodo Andreas scherar' deuenit plegius legalis pro predicto magistro Willelmo de indempnitate dicti Roberti prat aliter quam per viam Juris

ID: ARO-6-0537-05, Volume: 6, Page 537, Date: 1478-07-04