Showing 15976 to 15980 of 30393 results

Eodem die henricus scheral conuictus per assisam adiudicabatur in amerciamento curie pro iniusta infrictione areste regis et ballivorum burgi in abductione vnius ciste pertinentis vt asseritur Willelmo andree filio et heredi quondam Jacobi andree

ID: ARO-6-0450-03, Volume: 6, Page 450, Date: 1476-10-09

Willelmus burges et Alexander cassy conuicti per assisam de perturbio adinuicem ipsorum quilibet in amerciamento et quia reperiebatur quod dictus Alexander magis deliquit assisa ordinavit ipsum ad dandum dimidium libre cere ad lumen sancti sanguinis ad altare beati nicolai et cetera

ID: ARO-6-0450-05, Volume: 6, Page 450, Date: 1476-10-09

Die xvj octobris Robertus cowpar gracia prepositi et quorundam consilij receptus fuit in liberum burgensem et fratrem gilde huius burgi pro v s' datis preposito in alba bursa prestito solito Juramento

ID: ARO-6-0451-04, Volume: 6, Page 451, Date: 1476-10-16

Die penultima octobris Alanus fowlar plumbarius receptus fuit in liberum burgensem et fratrem gilde huius burgi causa paterne libertatis pro v s' datis preposito in alba bursa prestito solito Juramento

ID: ARO-6-0451-05, Volume: 6, Page 451, Date: 1476-10-30

Die tercia februarij thomas chapman et Johannes chapman iunior duobus aliis fratribus suis illius nominis / filij quondam Andree chapman / et thomas de Kyntor filius quondam thome Kintor recepti fuerunt in liberos burgenses et confratres gilde huius burgi causa libertatis patrum suorum predictorum / prestitis solitis Juramentis / quorum quilibet dedit v s' preposito pro huiusmodi libertate

ID: ARO-6-0451-07, Volume: 6, Page 451, Date: 1477-02-03