Wardatum fuit per curiam et datum pro Judicio per os Judicatoris eiusdem quod plegium porrectum per Dauid mar' asseren' quod patricius badenach scriba communis huius burgi non esset prolocutor in dicta curia et cetera non fuit valoris / et Regrariacio eiusdem per dictum patricium fuit in se valida / eo quod peciit licenciam a preposito et ballivis et licenciarunt eundem vnde dictus Dauid in amerciamento curie adiudicabatur et cetera
Curatus Die decima mensis maij anno et cetera lxxvjto Dauid mathoson tutor testamentarius Willelmi paterson filij et heredis quondam Dauid paterson produxit dictum Willelmum filium sororis sue ad eligendum sibi curatum / qui in presencia prepositi ballivorum et consulum . non coactus sed ex proprio motu nemine cogente elegit dictum Dauid suum auunculum sibi in curatum pro toto tempore septem annorum a die presentis scripti plenarie complendorum ad gubernandum terras suas ac bona sua quecumque sibi iure hereditario aut alias quouismodo pertinen' et in omnibus aliis causis et querelis ipsum concernentibus secundum consuetudinem burgorum atque leges et cetera
Curia ballivorum tenta in pretorio xiiijto die maii anno quo supra /
quo die Willelmus modan posuit se in voluntate prepositi et ballivorum pro iniusta perturbacione philippi Dunbrek seriandi suum officium ministrandi pro qua adiudicatur in amerciamento Ac eciam pro deforciacione dicti officiarij capiendo namos abe et cetera
Johannes fichet iunior secundo die vocatus ad sectam Johannis litstar Non comparuit / quare precipitur seriando capere districtum et cetera et quod premuniat ipsum ad proximam curie legalem tanquam tercium diem processus