Willelmus cadiou et quidam gallicus ipsorum quilibet in amerciamento pro lesione videlicet alter alterius prout compertum fuit per assisam Et emendabunt adinuicem ad visum proborum
robertson et thomas chavmer Die secunda Augusti anno suprascripto electi fuerint in assisam Johannes Vaus Edmundus lowson alexander rede thomas de mar Andreas chapman Jacobus craik Ranaldus tailyour Walterus morison Johannes hil henricus mortimar and Robertus burnat quj mature auisati deliberarunt quod Dauid Roberti dabit et deliberabit thome de camera vnam sedulam compoti de bonis cum quibus ipse se intromisit pertinentibus dicto thome thoma vnde balliui assignarunt dicto Dauid crastinum diem pro deliberacione dicte sedule compoti et ad respondendum die veneris proximo venturo
Ri hil et Ja clerk Quo die appunctuatum est inter Ricardum hil et Jacobum clerk penes clameum duarum librarum grossorum in hunc modum videlicet quod si dictus Ricardus Reportauerit sufficiens documentum in proxima naue veniente de flandria excepta post nauem Johannis Vaus quod Robertus ovirdale est contentus de ij li' g' ex parte dicti Ricardi tunc erit quitus de clameo dicti Jacobi Et si deficiat in dicto documento dictus Ricardus satisfaciet dicto Jacobo de ij li' g' in flandria aut suis deputatis in proxima naue nauigante in flandriam excepta naue dicti Johannis Vaus videlicet proxima post ipsam nauem a portu huius burgi cum bonis mercatorum eiusdem
Die xija Augusti anno et cetera lxxiiijto georgius browne posuit se in voluntate ballivorum de iniusta perturbacione Johannis gryn pro qua adiudicatur in amerciamento
goyn pro cera Johannes goyn convictus per assisam de perturbacione iniusta Johannis glenmalin adiudicatur in amerciamento Et in partem emende deliberabit dimediam libram cere ad missam sancti sanguinis