Die prima mensis Julij anno supradicto Alexander frasar de fotino posuit se in voluntate ballivorum pro perturbacione iniusta et percussione Elene de Kynnore et emendabit eedem et cetera Item dicta elena in amerciamento de perturbacione iniusta vnius samule dicti alexandri quia non purgauit se per iuramentum proprium prout deliberatum fuit per assisam
processus Willelmi setoune quo die Willelmus blindsel senior primo die vocatus ad intrandum Johannem ruthirfurd pro quo deuenit plegius ad instanciam Willelmi setoune ad respondendum plegio per dictum Willelmum setoune super eundem Johannem porrecto pro iniusta detencione xxvj marcarum octo solidorum et decem denariorum a dicto Willelmo seton' ex eo et per media sua et cetera Non comparuit / quare precipitur sergeando quod capiat districtum ab eodem Willelmo plegio et cetera Et quod premuniat ipsum ad intrandum dictum Johannem ad proximam curiam legalem tanquam ad secundum diem processus videlicet hodie ad xvnam et cetera
patricius coupar Item it is deliuerit be the assise that mekle Donald sal fynd a prentise til patrik cowpar eftir the tenour of the Indentour made betuix thame alsua that he sal content him of his costis and scathis that he has sustenyt and wil sustene in faute of his prentise
Item eodem die actio mota per matheum cowpar contra Jacobum de Kyntor prout patet in actione precedenti submittitur cum consensu parcium ad certos arbitros sub spe concordie quod si ipsi arbitri determinare sciunt eandem inter hinc et crastinum diem sinautem crastina die dictus matheus habebit wardam et Judicium plegij sui porrecti in presenti curia et cetera
Da blabir Item it is deliuerit be ane assise that thom of mar sal content til Dauid blabir as maistir of the schip x s' for fracht of the last Rais' et cetera and x d' / and anent all othir clamys thai sal tak iiij evinly persons til accord thame