Showing 14761 to 14765 of 30393 results

Curia balliuorum Burgi de Aberdene tenta ibidem die Jouis quarto die mensis marcij Anno supradicto /

ID: ARO-6-0226-03, Volume: 6, Page 226, Date: 1473-03-04

Jo Durward frater gilde v marcas Die decimo marcii anno prescripto Johannes Durwart Receptus fuit in liberum burgensem et fratrem gilde huius burgi prestito solito Juramento et soluit preposito v marcas Johanne Duncanson burgense et vicino dicti burgi plegio pro eodem quod habebit terram distringibilem in burgo infra annum et diem et pro ceteris oneribus debitis supportandis /

ID: ARO-6-0226-08, Volume: 6, Page 226, Date: 1473-03-10

An apud ecclesiam de Inche foris Vicesimo die mensis februarii Anno Domini et cetera lxxiio quo die quidem Andreas aput ecclesiam de Inche accusatus de foristallacione burgj per prepositum confessus est foristallacionem pellium et super hoc posuit se in voluntate prepositi quare adiudicatur in amerciamento curie et quod de cetero non foristallabit burgum sub pena et cetera

ID: ARO-6-0226-01, Volume: 6, Page 226, Date: 1473-02-20

Alexander fynlawson carnifex cepit probare cum Alexandro forbes de pitsligo milite tanquam vno probare et teste die crastina quod ipse exoneratus est de xxv s' penes thomam ihonis et cetera

ID: ARO-6-0226-06, Volume: 6, Page 226, Date: 1473-03-08

quo die curia affirmata quidam Thomas martyne posuit ipsum in voluntate balliuorum pro Iniusta occupacione artificii scissorum fratrum gilde quam emendabit iuxta ordinacionem Prepositi et communis consilij

ID: ARO-6-0226-04, Volume: 6, Page 226, Date: 1473-03-04