Showing 14211 to 14215 of 30393 results

patrikson' E dicti Johannes patrikson' et patricius andirson' quilibet eorum adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta perturbacione prefati Willelmi vrry et emendabunt sibi prout Jura volunt per visum proborum hominum et prefatus Johannes patrikson' dedit Willelmum blindesele pro se quod dictus Willelmus vrry et pars eius tota erunt indempnes de se et parte sua tota aliter quam per viam Juris Eciam dictus patricius andirson' dedit eodem modo dedit andream de culan plegium legalem pro se quod dictus Willelmus et pars eius tota erunt indempnes de se et de parte sua tota aliter quam per viam Juris

ID: ARO-6-0141-05, Volume: 6, Page 141, Date: 1471-03-09

Rattre Eodem die andreas de Rattre dedit Ricardum de Kintor plegium legalem pro se quod Johannes de marr' et pars eius tota erunt indempnes de se et parte sua tota aliter quam per viam Juris

ID: ARO-6-0142-04, Volume: 6, Page 142, Date: 1471-03-18

henricus Eodem die henricus gener Willelmi rolande adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta porrectione plegij super thoma Jamyson' et dictus thomas quitus factus fuit de clameo suo

ID: ARO-6-0142-08, Volume: 6, Page 142, Date: 1471-03-22

Jamyson' Idem thomas Jamyson' adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta porrectione plegij allegando quod Willelmus gray non debet Jurare ad assisam in causa propria nec debet audiri in effectu cum assisa /

ID: ARO-6-0142-10, Volume: 6, Page 142, Date: 1471-03-22

giffarde Eodem die alisona giffarde sponsa gilberti Waus' sepe vocata ad sectam gilberti de camera pro iniusta detencione ab eodem de septem marcis ut supra non comparuit tanquam secundo die huius processus et ideo precipitur seriando testibus Dauid galichtly et andrea scot /

ID: ARO-6-0142-02, Volume: 6, Page 142, Date: 1471-03-18