meignes Eodem die Willelmus lutar' resignauit totam et integram terram suam cum pertinenciis Jacentem in futy et cetera ac omnia et singula bona sua vbicumque locorum fuerint inuenta pure et simpliciter per fustem et baculum in manibus andree scherar' vnius balliuorum ad conseruandum Johannem Waus Juniorem indempnem de solucione nouem librarum debitarum Dauid meignes et soluendem eidem infra hinc et festum purificacionis beate marie virginis proximum sequens datam presentis scripti et si dictus Johannes Waus' deficerit in solucione dictarum nouem librarum prefato Dauid aut eius deputatis ad terminum antedictum satisfaciet et deliberabit dicto Dauid aut eius deputatis vnam barellam salmonum mensure hamburgensis pro quolibet triginta solidis summe predicte ad festum pentecostes proximum inde sequens sine vlteriori dilacione et pro premissis balliui obligantur fideliter dicto Dauid persoluendis ad terminos antedictos et dictus Johannes Waus' obligatur ad conseruandum eos indempnes de premissis
meignes Et predictus alexander meignes dedit Dauid meignes plegium legalem quod alexander de camera et pars eius tota erunt indempnes de se et parte eius aliter quam per viam Juris
litstar' Cristinus litstar' obligatur fide media ad soluendum Johanni Wormot ad salmonum mensure hamburgensis infra hinc et festum sancti Johannis baptiste proximum sequens datam huius scripti sine vlteriori dilacione coram balliuis pro tribunali sedentibus Johannes Wormot dabit dicto cristino pro finali solucione dictarum dia duarum barellarum salmonum xx s'
camera Eodem die alexander de camera dedit Ricardum de Kintor plegium legalem pro se et parte eius tota quod alexander meignes et Dauid de lesly et omnes eis adherentes in hac parte erunt indempnes de se et parte sua tota aliter quam per viam Juris
clerk Johannes clerk pistor in amerciamento curie per propriam confessionem pro iniusta perturbacione strathyauchin et emendabit parti lese prout Jura volunt