Alexander de Mernys venit ad barram cum probacione sua secundum quod sibi adiungebatur in curia precedenti dicens quod dicto probacio fuit legittima et sufficiens ad probandum calumpniam suam quam fecit dicto Mauricio in curia precedenti fore veram . quia calumnpnia sua vt asseruit quam habuit probare non fuit nisi xl s' pro dampnis suis et expensis . et residuum calumpnie fuit probatum in se . prelocutor dicti Mauricij extendebat plegium quod dicta probacio non fuit sufficiens nec legittima ad probandum primam calumpniam fore veram protestando de racionibus suis quas habuit dicere tempore oportuno . prelocutor dicti Alexandri dictum plegium recontrariauit cum racionibus suis oportunis tempore ostendendis Ista warda differtur ad proximum diem legalem propter debilitatem curie
Alexander de Mernys accedens ad barram calumpniauit Mauricium filium Andree asserens quod conduxit ipsum et nauem suam ad a . partibus Ross' vsque ad portum de Abirden vel ad australem ferth' cum xx barrelis de porpas et coriis et promisit pro naulo cuiusdam barelle viij d' et pro qualibet dacra coriorum viij d' . qui Mauricius vt ipse dixit / nauigauit ipsum et nauem suam cum predictis bonis ad partes orcadis contra voluntatem suam et ibidem perdidit octo de dictis barellis de porpas omnino / cum dampnis et expensis suis in defectu dicti Mauricij . dictus Mauricius negauit dictam calumpniam . Quare adiungebatur dicto Alexandro ad veniendum in tempore quod exigit ordo iuris ad probandum dictam calumpniam fore veram
Quia deputatus Camerarii in exitu vltimi Itineris sui tenta infra burgum de Abirden . dedit ballivis in mandatis quod leuarent assisam fidedignorum dicti burgi sui ad determinandum causam et actionem motam inter Willelmum de strade et petrum de paxton' dictus Willelmus accedens ad barram peciit illud mandatum supleri / et ad hoc extendebat plegium et vlterius extendebat plegium quod dictus petrus tenetur comparere ad quodlibet iter Camerarii responsurus iuri et periturus . Asserendo vlterius et dicendo quod dictus petrus fuit fugitiuus in quattuor Itineribus camerarii vltimo tentis infra dictum burgum Dictus petrus incontinenter accedens ad barram et audita per eum recitacione dicti Willelmi ac plenius intellecta obtulit se promptum et paratum coram preposito ballivis et plena curia ad ponendum omnes causas actiones et controuersias motas inter ipsum et dictum Willelmum ad determinacionem vicinorum insuspectorum ad hoc ex vtraque parte electorum et de hoc peciit testimonium ab omnibus circumsedentibus scilicet preposito ballivis et plena curia
Curia tenta per ballivos secundo die mensis Julij Anno predicto Quo die curia affirmata
Johannes filius alani primo die vocatus ad intrandum thomam Andream ad sectam thome lownan eundem non intrauit precipitur seriandis capere districtionem octo s' a dicto Johanne et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad intrandum dictum thomam ad proximum diem sibi legalem et cetera