Duncanus clerk paterne libertatis racione receptus fuit pro v s' in alba bursa .
Johannes broune fullo receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde racione vxoris sue filie burgenses liberi pro v s' in alba bursa qui vero dabantur Johanni vaus in lucto et cetera egritudinis Jacenti
Simon Craufurde receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde ex gracia consilij pro v s' in bursa et xiij s' iiij d' ad reparacionem clauis eiusdem burgi
Thomas Raa ex gracia consilij receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde ex eo quod ipse disponsauit Annetam Kintor filiam Andree Kintor et prestitit solitum Juramentum
Alexander leche receptus fuit in liberum burgensem et confratrem gilde pro v marcis que dabantur Donaldo fif cum consensu consilij Et idem Alexander prestitit Juramentum solitum plegio Donaldo fif pro firma regis et cetera .