Johannes andree in amerciamento quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super quandam Mulierem pro qua Willelmus Jacson' fuit plegius . Johannes andree comparuit et est secunda dies mercurij
Assedacio Reddituum burgi de Abirdene facta in pretorio eiusdem per Willelmum blyndcele Simonem de Benyn . Johannem Wormot et Johannem filium thome ballivos die veneris decimo quinto die mensis nouembris . de anno Domini Millesimo trecentesimo nonagesimo nono
Tollis ferlote Assedantur Andree petri Johanni lambynton' et Dauid thome pro termino vnius anni pro viginti marcis plegio altero alterius
le garne Assedatur Johanni filio andree v pro termino et annis contentis in communi libro de Anno et cetera nonagesimo sexto quolibet anno pro sex libris
Schetokisley Assedatur Alexandro banerman et Willelmo filio andree vt patet in dicto libro de eodem anno quolibet anno pro tribus libris