Showing 6 to 10 of 25 results

Jamyson' Eodem die alexander Jamyson' adiudicatur in amerciamento curie pro iniusta detencione a Johanne Wellis / de quarterio vnius cimbe vel valorem xxxiij s' et iiijor d' soluend' infra terminum Juris Willelmo W mateland' plegio et debitore pro summa predicta

ID: ARO-5-0619-06, Volume: 5, Page 619, Date: 1467-12-11

matelande In eadem curia capitali Willelmus matlande vt sibi datum fuit per assisam presentauit in curia coram balliuis vnam certificacionem sub sigillo Johannis currour' quod alexander Jamyson' vendidit honorabili viro domino Jacobo ogiluy de findelettir per se dimidiam partem vnius cimbe quam ipse portabat apud villam de bamf et pro summa eiusdem dictus Johannes currour' deuenit sibi fideiussorem et de eadem summa satisfecit sibi quandam partem eodem tempore coram testibus Willelmo piper Johanne pipar' et Willelmo berclatson' quam certificacionem habebatur sufficientem per balliuos quare dictus Willelmus matlande quitus factus fuit de clameo dicte diem partis cimbe predicte clamata per dictum alexandrum Jamyson' imperpetuum Et vlterius dicti dominus Jacobus ogiluy et Johannes currour' declararunt quod dictus alexander Jamyson' et Johannes de Wellis tenentur satisfacere dicto Willelmo matlande dimidiam partem costagij et seruicij quam fecit super correctione dicte cimbe per septem ebdomodas ad quod obligati fuerunt dicto domino Jacobo ad empcionem et vendicionem predicte cimbe sine obstaculo

ID: ARO-5-0622-04, Volume: 5, Page 622, Date: 1468-01-11

thomas Jamyson' eodem modo convictus pro foristallacione pellium

ID: ARO-6-0003-11, Volume: 6, Page 3, Date: 1467-01-17

Johannes Jamyson' eciam conuictus fuit per assisam pro communi foristallacione lane pellium et coriorum xl s'

ID: ARO-6-0004-11, Volume: 6, Page 4, Date: 1467-01-28

absentes Jacobus andirson' in amerciamento quia non comparuit ad sectam curie camerarij Robertus part eciam non comparuit thomas curthow non comparuit Johannes Watson' de gowill' non comparuit thomas Jamyson' prat non comparuit quilibet eorum adiudicatur in amerciamento curie camerarie quia non comparuerunt ad sectam curie sue /

ID: ARO-6-0008-25, Volume: 6, Page 8, Date: 1466-01-01